monumenta.ch > Hieronymus > ad Ephesios, 3 > sectio 5 > Iosue, 10 > Genesis, 43 > bkeCod.15.99r > Psalmi, 68 > Genesis, 35 > Isaias, 29 > Canticum, 2 > ad Romanos, 8 > sectio 10 > 30 > ad Corinthios II, 8 > sectio 12 > Lucas, 21 > 10 > Ezechiel, 1 > sectio > 6 > Ioannes, 10 > sectio 1 > 26
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXV <<<     >>> XXVII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXVI

1 (Vers. 12.) Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in anno illo centuplum hordei. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, tamen non puto, quod tanta ei fertilitas hordei fuerit. Unde melius puto illud esse, quod habetur in Hebraeo, et Aquila quoque transtulit: Et invenit in anno illo centuplum aestimatum [Centuplum aestimatum. De hoc quoque verbo aestimatum, vide quae dicuntur in Notis prolixioribus paulo inferius. MARTIAN. ---Variant mss. quorum hic loci multi facienda sunt ipsa menda, ΕΚΑΤΟΙΚΑ;CΝΩΥC et ΕΚΑΤΟΝΕΙΔΑ;CΜΟΤΕ. Martianaeus hanc ut allegoriae inserviret, praelatam abs Hieronymo expositionem in Addendis annotavit.], id est, ἑκατὸν εἰκασμένον. Licet enim eisdem litteris et aestimatio scribatur et hordeum, tamen aestimationes, SAARIM leguntur, hordea vero SORIM. Tacens autem Scriptura genus frugum, quod centuplicaverit, videtur mihi cunctarum in illo virtutum ostendisse multiplicationem. Denique sequitur:
2 (Vers. 13.) Et benedixit ei Dominus, et magnus factus est vir, et ambulabat vadens, et magnificatus, donec magnus fieret vehementer. Felicitas autem multiplicati hordei, ignoro, si quem possit facere gloriosum.
3 (Vers. 17.) Et abiit inde Isaac, et venit in vallem [Quidam mss. hic atque infra Gerare: alii Geraris. Est autem in Hebraeo , quae vox et vallem, et torrentem significat.] Gerarum, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habet in Hebraeo. Neque enim Isaac postquam magnificatus est, habitare poterat in valle. Habitavit autem in torrente, de quo scriptum est: De torrente in via bibet [Psalm. CIX, 7]. De quo etiam Elias tempore famis bibit. Sed quia Elias non erat perfectus, ut Christus: ideo ei torrens ille aruit [III Reg. XVII, 7]. Dominus vero noster, etiam in [S. Ioannes, quod et Martianaeo notatum est, trans torrentem dixit cap. XVIII, vers. 1. ---In torrente traditus est. Respicit Hieronymus ad capitulum Ioannis XVIII, 1, ubi Dominus dicitur egressus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius, etc. Iuxta torrentem igitur traditus est Iesus; quod Hieronymus in torrente dixit, ut allegorice sacramenti dedicationem facilius edoceret. MARTIAN.] torrente traditus est: dedicans regenerationem nostram et Baptismi sacramentum.
4 (Vers. 19.) Et foderunt pueri Isaac in valle Gerarum, et invenerunt ibi puteum aquae vivae. Et hic pro valle, torrens scriptus est; numquam enim in valle invenitur puteus aquae vivae.
5 (Vers. 21.) Et foderunt puteum alterum, et altercati sunt etiam super eo: et vocavit nomen eius, inimicitiae. Pro inimicitiis, quod Aquila et Symmachus, τὴν ἀντικειμένην, [Unus Regin. ms., et τὴν ἀντίωσιν.] et ἐναντίωσιν transtulerunt, id est, adversum atque contrarium, in Hebraeo habet, SATANA. Ex quo intelligimus satanam, contrarium interpretari.
6 (Vers. 22.) Et foderunt puteum alium, et non litigaverunt cum eis: et vocavit nomen eius latitudo. Pro latitudine, in Hebraeo habet ROOBOTH, ad probandum illud, quod supra diximus: Ipse aedificavit Niniven civitatem, et rooboth, id est, plateas eius [Gen. X].
7 (Vers. 26.) Et Abimelech ivit ad eum de Geraris, et Ochozath pronubus eius, et Phicol princeps militiae eius. Pro [Pro Ochozath pronubo, etc. Editi antea libri legunt Abuzath; Vulgata autem Ochozath, quod mss. exemplaria huius libri retinent. MARTIAN. ---Supra in cap. XXI, vers. 22, omnino non haberi in Hebraeo nomen Ochozath docuit: hic appellativo sensu accipit, quae plurium interpretum sententia est.] Ochozath pronubo, in Hebraeo habet, collegium amicorum eius: ut non tam hominem significet, quam amicorum turbam, quae cum rege venerat, in quibus fuit et Phicol princeps exercitus eius.
8 (Vers. 32 et 33.) Et venerunt servi Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, [Falso et contrario sensu Martianaeus addit negandi particulam, non invenimus aquam, etc., cum in Hebraeo, quem hic textum Hieronymus primo loco punit, ipso S. doctore teste, hoc significet, quia invenerint aquam: atque haec Hebraicum inter et Septuaginta peculiaris diversitas intercedat: qui adeo iuramentum interpretati sunt pro abundantia, sive saturitate. Nos eam particulam tum ad sacri textus, tum ad mss. nostrorum, et Victorianae editionis fidem expunximus.] invenimus aquam: et vocavit nomen eius saturitas. Nescio quomodo in Septuaginta Interpretibus habeatur: Et venerunt pueri Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, non invenimus aquam: et vocavit nomen eius iuramentum. Quae enim etymologia est, propterea vocari iuramentum, quod aquam non invenerunt? E contrario in Hebraeo, cui interpretationi Aquila consentit et Symmachus, hoc significat, quia invenerint aquam, et propterea appellatus sit puteus ipse saturitas: et vocata civitas BERSABEE, hoc est, puteus saturitatis [Gen. XXI]: licet enim [Al. nos] supra ex verbo iuramenti, sive ex septenario ovium numero, quod SABEE dicitur, asseruerimus BERSABEE appellatam: tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum [Pro stridulo Hebraeorum Sin. Quid sit illa declinatio litterae sin diximus in Apologia pro Hieronymo. MARTIAN. ---Attamen scribitur in Hebraicis exemplaribus, quae dictio proprie septem interpretatur: eademque plane delineatio est litterae in textu, sive cum ea vox septem, aut iuramentum, sive cum satietatem, aut plenitudinem sonat. Grammatici autem ita distinguunt, ut sinistro cornu punctum imponant, si septem: dextro, si saturitatem significet. Ipse porro Isaac in pronunciatione huius vocis sic sono temperaverit, ut magis ad Samech accederet.] SIN, a quo SABEE incipitur, Graecum sigma, id est Hebraeum SAMECH posuit: alioquin et iuxta allegoriae legem, post tantos puteos in fine virtutum, nequaquam congruit, ut Isaac aquam [Unus Regin. ms. aquam vivam minime, etc. Cum Vulgata autem paulo post, lenis pro levis, malim laevis ad Hebraeum .] minime repererit.
Hieronymus HOME

bsb4610.125

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik